LINTEA

LINTEA
LINTEA
quasi linea, ex lino, Gr. ὀθόναι, in omni vita usui sunt multiplici. Et quidem infanti adhuc a matre rubenti substerni linteamen album consuevisse, quo, donec ablutus sit, involvatur. Iul. Capitolin. in Albino, Filius mihi natus est--ita candidus, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret. Sacrum id infan tibus signum quia ad Deos, Sacerdotesqueve linum pertinet. Placuit idem commoditatis causâ, sicut lintei thoraces Graecis, vel ut tenerrima corpora lini virtute solidentur. Et in candido nonnumquam purpureum apponebatur, nonnumquam pro dignitate pueritiae substernebatur: qua de re vide Thom. Bartholin. de Puerp. Vett. supra ubi de Incunabulis et voce Infans. In teliqua aetate, vestit vi inservit, ut ex parte diximus supra, ubi de Lineis vestibus, et dicem us infra, ubi de Linteis libris. Namque et ad scriptionem lintea placuêre priscis. In balneis gymnasiisque, ad sudorem tergendum, ea adhibita memorat Mart. l. 12. Epigr. 84. cuius Epigraphe de Menogene.
Lintea si sumas, nive candidiora loquetur.
de quibus vide Casaub. ad Suet. Aug. c. 73. et in Vitell. c. 8. Laur Pignor. de Serv. Etiam in bellis corum usus; Illyricos enim linteo protento proelii signum dare solitos olim, docet Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 4. c. 2. Porro in coronisadhibita sunt. Isid. l. 19. c. 30. Huius (coronae convivialis) principium a Libero quodam Gentiles existimant, quod is inpotando mota vino capita vincire fasciolis instituerit. Idcirco olim linei ac lanei generis coronas fuisse. Neque antiquitus solum, sed et recentioriaevo. Ovid enim diadema priscorum Regum, quam materia erat linea, et levis, quae non solum plicari et a vento auferri, ut de diademate Alex. refert Appian. Alex. sed et lacerari facile poterat, quemadmodum Seleucus Callinicus, amisso exercitu, fugaesese mandavisse περισπάσας τὸ διάδημα, lacerato diademate, legitur apud Plutarch. περὶ ἀδολεχ. Unde diadema Regium deridens Dio Chrys. Orat. 66. de glor. Siquis laius, inquit, caput illaesum fasciis obligaret, omnibus esset ludificatui. Regibus tamen id honestumputant. Et multae hominum milia pro eo linteolo mortem oppetiêrunt. Sed et investituris lintea adhibita, et in funeribus utilia esse non cessant: deillisenim, quorum cadavera humo mandabantur, res notissima; quae cremabantur, linteis asbestinis s. incombustibilibus, solebant involvi, ne cineres eorum cum rogo
miscerentur, sed distincti servarentur, uti videre est hîc passim, ubi de Cadaverum Cura, et rebus Funeralibus. De Sacris ut aliquid adiciam, non lineae solum vestes sacerdotum, Aegyptiorum praesertim, coronaequeve fuêre: sed et sacra ipsa non aliis velaminibus opeririconsuevêre. Sic opertos Deos Penates Troiâ extulit Aeneas, apud Lycophron. sic statuae Deorum frequenter ornabantur velabanturqueve; Sen. in Mor. Sic ad aram linteis circumdatam iurâsse Samnites, qui hinc linteati dicti, discimus ex Liv. l. 10. c. 38. Laneanamqueve, utpoteimpuriora et profana, hinc proculhabita. Apuleius Apolog. Etiamne cuiquam mirum videri potest----hominem ———— quaedam sacrorum crepundia domi asservare? atque eae lineo texto involvere, quod purissimum est rebus divinis velamentum? Quippe lana ——— iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanus vestitus est etc. Vide Ioh. Meurs. ad Lycophron. Cl. Suicer. Thes. Ecol. in voce Ο᾿θόνη, ubi inter alia de ὀθόνη Diaconorum in Eccl. Christ. et alia huc pertinentia hic infra: uti de morothide gemma Linteis dealbandis olim adhibita, suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Raja lintea — baltasnukė raja statusas T sritis zoologija | vardynas taksono rangas rūšis atitikmenys: lot. Raja lintea angl. sailray; sharp nosed skate rus. белоносый скат ryšiai: platesnis terminas – paprastosios rombinės rajos …   Žuvų pavadinimų žodynas

  • MANTILE — olim Mantele, Mantelium et mantelum: Plauto Captiv. Act. 3. sc. 3. Mantilium, Varroni l. 5. de L. Lat. Mantellum, quasi Manûs tela, Linteolum dicebatur, quo manuum sordes abstergebant in mensâ: Veteres enim Mantilia ante pectora ponere coen antes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STRIGILIS — inter Aliptae olim instrumenta, quae erant Strigilis, Lintea, Guttus etc. Seneca Ep. 95. Vetemus lintea et Strigiles Iovi ferre, et speculum tenere Iunoni. Non quaerit ministros Deus. Quidni? ipse humano gereri ministrat. Iuvenalis Sat. 3. v. 263 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ALIPTA — I. ALIPTA cognomen Andreae Cretensis Archiepiscopi a Graecis ci tributum, quod composuisset magnum illum canonem, quô peccatores ad paenitentiam cohortatus est, et ad superandos spitituales conflictus excitavit. Quam ob causam Feriâ 5. post… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINTEI Libri — quod e lino, sic dicti, post membranaccos, in usu esse coepêre, teste Plin. l. 13. c. 11. unde Mart. Capella l. 2. Alii, inquit, carbasinis voluminibus complicati libri. Sic scripta fuêre oracula Sibyllina, uti docet Symmach. l. 4. Ep. 34.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MANTELA — proprie Χειρόμακτρον, h. e. manualis tela, quâ manus tergebantur; aliter Mantele, apud Treb. Pollionem, in Gallienis, c. 16. Mantelibus aureis semper stravit: et Mantelum, per generis enallagen. Virg. Aen. l. 1. v. 706. tonsisque ferunt mantelia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VELUM — I. VELUM an ex volare, an ex vellere, an ex verbo velare? dictum, multiplicem in vita usum habet. Deorum sane simulacra antiquitus obiectô velô abdebantur. Appuleius, l. 11. Metam. Ac dum, Velis candentibus reductis in diversum, Deae venerabilem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Scoarţa — For the village in Alba County, see Gârda de Sus. Scoarţa   Commune   Coordinates …   Wikipedia

  • Raia Spp. — Raie Pour les articles homonymes, voir Raie (homonymie). Nom vernaculaire ou nom normalisé ambigu : Le terme «  Raie  » s applique, en français, à plusieurs taxons distincts …   Wikipédia en Français

  • Raia spp. — Raie Pour les articles homonymes, voir Raie (homonymie). Nom vernaculaire ou nom normalisé ambigu : Le terme «  Raie  » s applique, en français, à plusieurs taxons distincts …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”